Reus

Reus est homo qui in ius vocatur, id est ad tribunal vocatur ut iudicium subeat an eius sit criminis culpa an non.

Aegidius Forcellini de usu vocabuli scribit:

[Reus est] stricto sensu litigator, et quidem uterque litigator olim hoc nomine appellatus fuit. Item a iuris consultis reus dicitur interdum, qui aliquam rem praestare tenetur. Latiore sensu et saepius, reus est quicumque in iudicium adducitur sive quippiam admiserit, sive non: qui opponitur accusator, petitor et actor. Dictus et etiam unde petitur.

Extra forum et lites reus est qui aliquid promisit vel spondidit, atque ideo debet. Item reus dicitur is, in quo alicuius facti culpa residere putatur.[1]

In formulis causarum apud Gaium aliosque iuris consultos memoratis, reus saepe Numerius Negidius appellatur.

  1. Lexicon Totius Latinitatis, s.v. "reus".

© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search